monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 18
Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. De superioribus pendet iste versiculus. Ideo enim praecinctum se dixit esse laetitia, ut humanitas cantaret Deitati, quae est eius gloria. Cantare autem diximus, ad mentis laetitiam proprie pertinere. Gloria vero Christi, Patris maiestas est, a quo audivit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Et quia semel pro mundi salute compunctus, id est crucifixus est, nulli se ulterius subiacere memorat passioni; quippe qui carnis fragilitate deposita, in maiestatis suae gloria perseverat, sicut dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur . Sed ne praedictam cantilenam putares existere temporalem, in aeternum se confiteri dicit. Confitebor autem hic accipiendum est a parte membrorum, quasi confabor, id est, cum sanctis aeterna te voce laudabo. Quod absolute creditur esse venturum, cum illa civitas Ierusalem fuerit dedicata, quando iustis omnibus indeficiens promittitur psalmodia. Sic enim frequenter promittit se facere Christus, quod facturus est populus utique Christianus, sicut est et illud: Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te .